Hľadaný výraz: Mt 1,1-17, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham. 2 Abraham genuit Isaac, Isaac autem genuit Iacob, Iacob autem genuit Iudam et fratres eius, 3 Iudas autem genuit Phares et Zara de Thamar, Phares autem genuit Esrom, Esrom autem genuit Aram, 4 Aram autem genuit Aminadab, Aminadab autem genuit Naasson, Naasson autem genuit Salmon, 5 Salmon autem genuit Booz de Rahab, Booz autem genuit Obed ex Ruth, Obed autem genuit Iesse, 6 Iesse autem genuit David regem. David autem genuit Salomonem ex ea, quae fuit Uriae, 7 Salomon autem genuit Roboam, Roboam autem genuit Abiam, Abia autem genuit Asa, 8 Asa autem genuit Iosaphat, Iosaphat autem genuit Ioram, Ioram autem genuit Oziam, 9 Ozias autem genuit Ioatham, Ioatham autem genuit Achaz, Achaz autem genuit Ezechiam, 10 Ezechias autem genuit Manassen, Manasses autem genuit Amon, Amon autem genuit Iosiam, 11 Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione Babylonis. 12 Et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathiel, Salathiel autem genuit Zorobabel, 13 Zorobabel autem genuit Abiud, Abiud autem genuit Eliachim, Eliachim autem genuit Azor, 14 Azor autem genuit Sadoc, Sadoc autem genuit Achim, Achim autem genuit Eliud, 15 Eliud autem genuit Eleazar, Eleazar autem genuit Matthan, Matthan autem genuit Iacob, 16 Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae, de qua natus est Iesus, qui vocatur Christus. 17 Omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim; et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim; et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim.

1

mail   print   facebook   twitter